Regulae

Regulae fundamentales

Omnes et singulos bona pace commonefacere velimus quae sint huius Academiae normae statutae

  1. Linguae Latinae usus cottidianus et perpetuus est omnino servandus.
  2. Non admittuntur potiones inebriantes, quaelibet medicamina stupefactiva, fistulae et bacilli nicotiniani.
  3. Nullo modo admittuntur obscena (neque verba in colloquiis, in spectaculis, in scriptis, neque alia ullius generis).
  4. Modi musici classici tantum colantur.
  5. Admonemus omnes iuvenes nobiscum conversantes ne eorum more, qui non proficere sed conspici cupiunt, faciant aliqua, quae in habitu aut genere vitae notabilia sint (Vide infra partem alteram, §1 et 9).
  6. Servandae sunt normae hygienicae, quae dicuntur (Vide infra Partem tertiam) et leges bibliothecae (Vide partem quartam).
  7. Sunt quaedam horae statutae servandae (ientaculi, prandii, cenae; necnon, ut patet, scholarum atque domesticorum munerum).
  8. Noctu, post horam undecimam, silentium observandum est in andronibus et in cubiculis ne aliorum somnum turbemus. Colloquia, si quae sunt noctu habenda, fiant in bibliotheca vel alio in secessu.
  9. Suademus vehementer discipulis ut prudenter tempore utantur, ut studia prae ceteris rebus colant, neque omnes vires collocent in vanis oblectamentis.

Quae normae non ita intellegendae sunt, quasi in Academiae interioribus aedibus sint observandae, ubi vero pedem extra aedes extulerimus possint neglegi. Absurdum enim sit intra domus parietes, ut ex multis unum proponam exemplum, abstineri a proferendis obscenis verbis, in hortis vero sive in Urbe turpissima quaeque praetextataque vocabula differre.

Absurdum sit domi abstineri ab audiendis modis musicis effrenatis, qui nunc in more sunt, in Urbe vero frequentare circulos nocturnos, ubi tales modi diffundantur. Si quis hoc faceret, speciem tantum observantiae praeberet, non veram observantiam: neque simulatum quicquam potest esse diuturnum, ut ait Cicero, neque dignum est bonis et probis viris, virtutem omni nisu ac cupide appetentibus. Ratio praeterea habenda est non modo omnium minorum natu et simpliciorum qui nobiscum vel apud nos vivunt, verum etiam eorum qui circa nos habitant, quorum oculi sunt in hanc Academiam conversi; neque eorum iudicium fugere aut flocci non facere licet nobis, si quidem volumus hoc Institutum et incepta nostra non modo supersint, sed etiam in dies augeantur et crescant. Primum igitur quod iustum et rectum est, tum praecavendi ac providendi causa, denique quia in tota vita nostra plerumque non licet, ceteris neglectis et praeterhabitis de nobis tantum curare, omnes, qui in Academia versantur, humane rogamus ut illas paucas simplicissimasque normas religiose observent.

Facile intellegimus iis normis exigi ut iacturam faciamus non sine aliquo incommodo consuetudinum quarumdam, quas fortasse iampridem inivimus, quasque haudquaquam facile est subito deponere. Quod incommodum nonnumquam nobis quoque ipsis contigit ut experiremur. At etiam novimus integros viros nullatenus impotentes affectibusque inservientes, neque animi motibus illecebrisque obnoxios nullis difficultatibus superari.

Confidimus igitur omnes posse nobiscum consociari, ut omnia maxima concordia prosperrime crescant.

Normae vitae communis

§1. DE ACADEMIAE FUNDAMENTIS

Haec nostra Academia est imprimis familia litteras et humanitatem colentium, qui maxima libertate usi tempus et vires omnes non privatis suis commodis sed cunctae societatis bono dedicare nullo non tempore student. Cuius societatis prima apud nos species, propter arctam consuetudinem et diutinum convictum, est ipsa Academicorum familia, cuius regulae debeant commercia nostra moderari per quod tempus concedatur una habitare unaque litteris studere. Inter quas regulas, principem locum occupant humanitas, amicitia, omnium erga omnes caritas et benevolentia. Humanitatis cultorum est imprimis conformare animum ad ea quae sunt reapse pulchra et vera, bona et iusta, neque, neglecta discernendi facultate, illis sese aptare, quae multorum vel potentiorum iudicio probantur. Hoc imprimis quaerendum est semper et ubique, ut pro modulo, singulis hominibus ad veram humanitatem informandis, nostram societatem ad meliora provehamus. Nullae apud nos leges vel consuetudines sanciuntur, ante quam claro rationis et diligentis veri perquisitionis lumine collustrentur. Quae in litteris, in musicis modis et in ceteris humani cultus partibus vulgi assensu gaudent et populari approbatione bona iudicantur, non tam statim accipienda quam attente perscrutanda censemus. Verum enimvero, in disciplinis colendis, in consiliis ineundis, in omnibus denique rebus ad vitam nostram pertinentibus, multorum opinio et mores vulgatissimi nullam habent per se veritatis vim nisi antea fuerint mente atque iudicio examinata, antiquorum sapientia collustrata, ad sensus communis obrussam exacta et comprobata. Rectissime quidem Augustinus officium nostrum his fere verbis declaravit: "nos sumus tempora, quales sumus talia sunt tempora". Omnium igitur rerum convenientia atque consensus, animorum concordia, singulorum aequanimitas et temperantia sunt et debent esse summa apud nos praecepta. Plurima autem ex illis, quae in habitu et vestitu, in arte musica et in omne genus spectaculis et oblectamentis vulgatissima sunt, non modo non congruunt cum nostrae Academiae rationibus et consuetudinibus, sed saepissime sunt omnino illis contraria; quibus igitur popularibus opinionibus obsistere at adversari conamur. Haec Academia occasionem praebet discipulis vitam diversam agendi, in qua homines, quantum fieri potest, popularis vis expertes mores et opiniones vulgares sine ira et studio investigent et excutiant.

§2. DE SCHOLIS ADEUNDIS

Discipuli debent omnes scholas horis statutis frequentare, quae scholae in primo nostri curriculi ordine proponuntur, et illas quoque, quae ceteris adiciuntur ad confirmandam linguarum notitam, ubi opus fuerit. Scholae primi ordinis a die Lunae ad diem Saturni tempore postmeridiano singulis hebdomadibus, per totum annum academicum, habentur, exceptis festos dies, qui in nostro Kalendario significantur. Tantummodo propter graviorem morbum aut mortem alicuius affinis discipuli abesse sinentur. Si quid autem in scholis difficilius intellectu videatur, ipsi professores imprimis sunt adeundi et interrogandi, qui libenter difficultates persolvere conabuntur. Discipuli quoque doctrina provectiores poterunt auxilium hac in re praebere sessionibus ordinandis de argumentis quibusdam. Non licet discipulis, pro suo tantum arbitrio, scholas quasdam praetermittere et novum quasi curriculum sibi fingere, sed eniti debent ut cuncta, quae ab ipsis postulantur, bene ac rite persolvant.

§3. DE ACADEMICIS MUNERIBUS

Primum discipulorum officium est studia colere et scholarum pensa conscribere. Otium igitur matutinum dicandum est praelectionibus repetendis, progymnasmatis pensisque conficiendis quae a singulis professoribus postulentur. Pericula statis temporibus instituentur ad comprobandos singulorum progressus. Quae omnia sunt temperi et ritu perficienda ab illis qui profici in studiis et aliquando laborum fructum carpere volunt.

§4. DE PROGYMNASMATIS QUAE SCHOLIS ADICIUNTUR

Seminaria de variis argumentis, canendi exercitationes et musici concentus, dramata in scaenam producenda, disputationes et colloquia quae apud nos fiunt, non mera animi oblectamenta sed utilissima ad roborandam doctrinam et linguarum peritiam instrumenta sunt habenda. Quapropter, non licet sese omnino abdicare ab illis exercitiis. Discipuli igitur debent quaedam illorum inceptorum assidue participare, prout animus et studia uniuscuiusque ferant.

§5. DE CONVICTU SEU CONVIVIO

Omnium societatum fundamentum est tempus, quod homines una degunt colloquentes et de rebus variis disputantes. In nostra Academia, praeter tempus scholis dicatum, quater in die licet omnium conspectu et consuetudine frui: inter ientaculum, scilicet, prandium, merendam et cenam. Quibus horis temperi est ad triclinium perveniendum ne quis in solitudine et alienis horis, tamquam in popina vel deversorio, cibum sumat indeque ad cubiculi secessum denuo revertatur.

§6. DE DOMESTICIS MUNERIBUS

Cum omnes huius Academiae sodales aequis beneficiis fruantur, pariter quoque aequaliterque munera et officia inter se dispertire debent. Munera domestica, quamvis humilia et a litterarum cultu aliena, sunt admodum necessaria ad ordinem et munditiem in aedibus servandam. Discipuli debent dedicare dimidiam aut integram horam, prout rerum condicio postulet, aedibus concinnandis, vestibus mundandis, libris in bibliotheca ordinandis et aliis huiusmodi rebus faciendis. Ad quae munera perficienda, greges et vicissitudines instituentur et in albo inscribentur. Praeterea, ut par est humanitatis cultoribus, non tam de commodis privatis quam de bono reliquae societatis saepius cogitandum est. Quapropter, ea omnia, quae ad ordinem servandum non magno incommodo fieri possint, sponte et benevolentiae magis quam legis instinctu fiant oportet.

§7. DE USU COMPUTATORIORUM

Computatoriorum et aliorum huiusmodi instrumentorum usus in conclavi scholastico interdictus est. Quamvis enim commodum sit plurima lexica, libros grammaticos et auctorum opera uno in minimo instrumento servare, eaque uno fere pulsabulo presso adire atque consulere, in scholis tamen magistri sunt imprimis audiendi et totus animus argumentis scholarum intendendus, quod quidem difficile fit ubi plurima sunt, quae nos occupent mentemque nostram a schola ipsa avertant. (Siquidem rectissime Seneca "Distringit" inquit "librorum multitudo", quanto verius hoc dici potest de infinitis paene facultatibus quibus nostris instrumentis frui videmur!) Extra scholas vero vehementer suademus discipulis ut moderate tales machinas adhibeant. Computatoria praecipue ad litterarum vestigationes et ad commercium cum parentibus et familiaribus habendum utilissima sunt. Minus tamen convenit ea adhibere pro instrumento ad spectandas fabulas et audiendos modos musicos cottidie et per totum fere tempus. Turpia et obscena spectacula, quae crebro per rete omnium gentium ostenduntur, ut patet, prohibita sunt. Item libros, pelliculas, cantiunculas extra leges depromere et in computatoriis servare interdicitur. Cavendum semper est ne maximam temporis partem in rebus inanibus collocemus, neve nostris machinis addicti magis inservire illis quam ipsis uti videamur. Ad perficiendam praeterea linguarum litterarumque notitiam, ad colendam veram humanitatem, multo magis confert colloquium cum hominibus qui circa nos versantur et una nobiscum litteris student, quam inane, algidum et vitae expers machinarum studium.

§8. DE TELEPHONO ADHIBENDO

Cum maximo stet in Italia ope telephoni alios homines adire, nisi agatur de re gravissima et inopinata, uti telephono Academiae ad colloquia privata non licebit. Suademus autem ut ad loquendum cum familiaribus discipuli adhibeant programmata computatoria quae gratuito suo munere funguntur (e.g. Messenger, Skype). Non tamen abutendum censemus illis instrumentis, quae si extra modum adhibentur, magis nobis officere quam prodesse videntur. Qui igitur vult re vera novam vivendi rationem experiri et totum se studiis dare, aliquatenus oportet separetur a consuetudinibus quas hactenus habuit, ne mutato caelo eadem cottidie faciat, cum iisdem tantum hominibus, quos in patria novit, commercium habeat.

§9. DE ACADEMIAE FAMA

Nostra Academia multa debet fautoribus qui suis largitionibus nostra incepta fovent. Mores autem, quos in ipsis aedibus et extra Academiae fines ostendimus, magno sunt nostrae institutionis indicio. Ideoque servanda est mediocritas et temperantia semper et ubique, eaedemque regulae observandae in excursionibus ad Urbem quam in ipso campo Academiae. Mediocris quaedam est omnibus hospitibus species nostri praebenda. Non igitur licet apud nos pertundiculis corpus perforare, Threiciis notis cutem deturpare, capillos nimis longos, qui humeros superent, aut strictim rasos gerere, vestibus dilaniatis et dilaceratis indui, ornamenta nimis conspicua et ad ostentationem facta portare. Cum igitur uniuscuiusque aspectus non parum ad totius Academiae famam conferat, neque asperum cultum neque intonsum aut tonsum omnino caput nec neglegentiorem barbam hospitibus ostendendam censemus; quae omnia plurimi iuvenes magna affectatione colunt, dum curiose student incuriosi videri. De qua re praeclare scripsit Seneca: "Id agamus ut meliorem vitam sequamur quam vulgus, non ut contrariam". Habenda est praeterea aliorum hominum ratio perpetua, nam, ut praeclare Plato primum, dein Cicero tradidit, "non nobis solum nati sumus", sed ad hominum societatem fovendam et provehendam.

§10. DE NECESSARIIS SANCTIONIBUS

Illi, qui, inconsultis Academiae rectoribus, scholas suo arbitrio praetermittere decernat; qui munera tam scholastica quam domestica negligat aut neglegenter et perfunctorie absolvat; qui nullos progressus in linguis et scholarum argumentis perdiscendis faciat; qui denique quolibet modo has regulas et normas semel atque iterum admonitus infringat, veniam manendi denegabitur et postulabitur ab eo ut aedes Academiae relinquat. Leges enim nostrae factae sunt non ad coercendos captivos sed ad temperanda commercia inter homines liberos. Ille igitur, cui nostrae vivendi rationes minus sibi aptae esse videantur, libere se abstineat a nostro Instituto aut libere ex eo discedat.