Testimonia doctorum

Maximo honore, maximo gaudio, maximo revertendi desiderio eos quos mihi in hac Academia peragere licuit dies animo recolam, nec tacebo praedicare esse adhuc locum in quo vera humanitas pleno eius vocis sensu colitur.

Curtius Smolak, studiorum universitas Vindobonensis.

Hic litterae optimae cum humanitate coniunctae, quae paene ubique situ squalere videntur, mirum in modum virescunt, renascuntur, repuerascunt; hic studiosa iuventus, non ad umbraticas controversias, sed in adyta ac penetralia optimarum artium verumque sophias amorem manu ducitur.

David Morgan, studiorum universitatis c. n. Furman in Carolina Meridionali sitae.

Maximi aestimo scholam hanc eximiam, qua aperiuntur et radices Europae nostrae et ii fontes, unde totum genus humanum veram humanitatem haurire possit. Quae omnia plurimum conferunt ad iuvenes educandos et non solum linguis sed etiam, id quod maius est, humanitate imbuendos. Equidem de Europa et de humanitate paene desperaveram, sed ex quo Vivarium hoc novum cognovi novam summamque spem concepi. Nam rem seriam et vere bonam instituistis, quae utinam fiat initium novi aevi non solum litterarum renascentium sed origo novae atque felicioris humanitatis.

Michael von Albrecht, studiorum universitatis Heidelbergensis.

Omnia, quae in Vivario novo fiunt, mihi indicia praeclara illius humanitatis esse videntur cuius reditum iam diu desideramus. Inceptis ergo tuis omnia fausta adprecor.

Volfgangus Schibel, studiorum universitatis Manheimensis.

Pro humanitate qua feminae virique docti mirabiliter in Vivario novo excipiuntur, pro cura qua lingua Latina istic colitur necnon adulescentes iuvenesque adiuvantur, pro omni nisu in humanitate provehenda velim gratias summas ex imis medullis agere.

Milena Minkova, studiorum universitatis Kentuckianae.

Animos enim discipulorum donis quae immensa sunt, maioribus quam animo fingi possint affecistis. Qui enim Vivario huic novo praesunt sunt exemplum quod assequi non possumus, attamen imitari cupimus. Etiam vita mea felicior et ditior est postquam Academiam cognovi.

Bohumila Mouchová, Carolinae studiorum universitatis Pragensis.

Earum rerum, quas fautores et cooperatores Vivarii novi tam sedulo, tam industrie, tam scite tamque feliciter praeparaverunt et tam fortunate peregerunt semper memores erimus.

Andreas Fritsch, liberae studiorum universitatis Berolinensis.

In Academia Vivarii novi miracula identidem fiunt. Illi autem, qui coeptis huius mirabilis scholae interest, illi, inquam, restat animus gratus, gratus, gratus; item ignis, quem Vivarii novi sodales accendunt, scintilla hinc nobiscum una auferenda: qui evadat fomes ignium novorum quos in sua quisque patria succendamus. Proinde in memoriam saepicule redeamus instituti huius Latinissimi; ne e memoria deponamus quid optima valeat institutio, quae qualis esse debeat nos docuerunt magistri atque discipuli qui ex illa schola atque institutione prodierunt.

Theodericus Sacré, Catholicae studiorum universitatis Lovaniensis.

Inauditum profecto excogitastis consilium, magnum moliti estis negotium, ingentem suscepistis laborem qui toto ex orbe invitastis sodales diversis nationibus ortos ut vobiscum celebrarent sollemnia quae Latinitati humanitatique dicarentur. Scito me nunc demum vestro exemplo adductum didicisse quam desiderata quamque exoptata talis Mnemosynes Academia doctis sapientibusque ubique terrarum hominibus veniat ac quantum commodi eis afferre qualemque fructum eis edere possit tale Athenaeum. Utinam apud beatam illam Mnemosynen vestram tandem aliquando non iam spernatur sed assidue colatur continenterque floreat veneranda antiquitatis doctrina, immo sapientia cui nos singuli atque universi studemus!

Bernardus Teuber, studiorum universitatis Monacensis.

Semper mihi conscius sum, me numquam antea conventui tam humano, ingenioso, grato, immo suavi interfuisse. Perplacuerunt omnia, mentes acuerunt, animos animaverunt, corda aperuerunt, corpora paverunt et delectaverunt omnia!
(Fidelis Raedle, Università di Gottinga.)

Verum lapidem miliarem posuisti in latinitate tertii millennii.

Franciscus Piselli, studiorum universitatis Parmensis.