Admissio

Praefatio ad candidatos et discipulos

Illud summo est nobis honori et gaudio, quod apud nos per unum paene annum versari studiisque humanioribus operam dare decrevisti. Enimvero, ad vitandas cuiusvis generis confusiones de illis rebus quae apud nos proponuntur et a singulis postulantur, brevi et summis fere labiis ea, quae sunt maximi momenti ad vitam secundum nostrae Academiae normas agendam, his litteris illustrare conabimur. Hoc imprimis humane rogamus omnes nostro Instituto nomen daturos, ut cuncta, quae hisce paginis continentur, attente legant et, praeiudicatis opinionibus funditus eiectis, aequo animo perpendant.

Academiae Vivarii novi conditores et sodales, illud sibi ab initio proposuerunt ut rationes vivendi omnino diversas ab illis, quae vulgo, per recentissima praesertim instrumenta, ostenduntur et apud plerosque habentur in pretio, studiosae iuventuti proponerent. Haec igitur Academia non est ludus grammaticus neque schola philologa ubi litterae tractentur quasi nullam habeant cum reliqua vita necessitudinem. Qui vult igitur operam dare Graeco atque Latino sermoni propter solam eruditionem, qui naturae venatores imitatus minutiis grammaticis totum tempus et vires dedicare cupit, ille sciat et pro certo habeat nostras scholas non esse sibi aptas. Qui contra libere humanitatem colere et ex litteris antiquis et recentioribus aliquod emolumentum ad vitam suam comparare studeat, ille apud nos locum accommodatissimum inveniet ad animum exercendum crebris colloquiis et disputationibus cum illis, qui nos in hoc officio antecesserunt, et cum iis quoque, qui nunc temporis in eadem provincia profici conantur.

Ad quae colloquia instituenda, summi est momenti linguae Latinae usus, qui apud nos perpetuo observari debet (vide infra Partem primam, I). Praeter enim scholas de lingua et litteris Graecorum, ceterae scholae et colloquia cottidiana inter magistros et discipulos, necnon discipulorum inter se loquentium, Latine agitantur. Quae Latine loquendi consuetudo, nullam aliam ob causam instituta est, praeter quam ob discipulorum commodum et incrementum. Emolumentum enim huius Academiae, quod prae ceteris statim apparet, est posse, intra brevissimum temporis spatium, ipsos litterarum fontes adire et ex illis salutifera praecepta haurire, nullis linguarum obstaculis impedientibus. Si quis autem discipulorum linguis vernaculis loquatur, non modo sibi sed aliis quoque condiscipulis detrimentum afferet in sermone Latino adamussim addiscendo. Qui ad nos veniunt, sat firma Latinitatis elementa tenere debent, quod attinet potissimum ad grammaticae atque syntaxeos notiones, necnon ad vocabulorum copiam. Ipsi debent valere suas de rebus, quae tractantur in scholis, opiniones exprimere atque aperire dilucidis, quamvis simplicibus, verbis ac sententiis. Discipuli, qui ad nostram Academiam se conferunt Latinitatis rudimentis non mediocriter imbuti, longe facilius et celerius possunt loquendi scribendique facultatem ad unguem expolire. Ad assequendam autem optatam linguarum peritiam, necesse est vehementi studio eniti et assidue operam dare legendis et relegendis scriptoribus, pensis conscribendis emendandisque.

Hoc praeterea est apertissime significandum, esse nostram Academiam tamquam parvam rem publicam in qua doctrina provectiores pro virili parte minus eruditos adiuvare conantur. Saepe igitur discipuli, sive adultiores sive doctiores, sessiunculas quasdam possunt et debent moderari coram iunioribus imprimis et omnibus, quibus opus sit auxilio in scholarum argumentis altius intellegendis. Quae sessiunculae aequo fere pacto tam docentibus quam discentibus prosunt et artiore necessitudine alteris alteros devinciunt. Qui in hac Academia vitam degimus, eo totis viribus tendimus ut secundum Humanistarum, qui dicuntur, vias atque rationes rationes, artibus liberalibus pauperes et egenos imprimis, ceterosque omnes, vero erga litteras studio accensos, erudiamus. Saepenumero apud nos versantur discipuli sive humili loco nati sive varii generis angustiis oppressi, aliquando fit ut iuniores inter discipulos parva aut minima sint doctrina praediti, quorum institutio est et semper erit officium nostri Instituti gravissimum.

Ne quae praeterea de hac re falsae exoriantur opiniones, declarandum censemus nostram Academiam non esse familiam religiosam neque ad ullam religiosam sodalitatem pertinere. Quamquam enim nonnulli ex professoribus et adiutoribus, qui operam dant in nostro Instituto, fidem Christianam profitentur, solemus tamen libere de rebus ad Christianam et alias quaslibet religiones pertinentibus disputare, ad confirmanda videlicet vera pietatis fundamenta et ad excutiendum ex animis nostris omnem superstitionem et omnem fanaticum errorem, sicut fecerunt semper veri humanitatis et rerum sacrarum cultores.

Ut fortasse iam patet ex rebus supra dictis, non semper facile est seligere discipulos. Qui ad nostram scholam admittuntur, gratuito hospitio accipiuntur, cibo aluntur, doctrina erudiuntur. Sumptus omnes huius rei domus editoriae pecunia et amicorum fautorumque largitionibus tolerantur. Prima lex apud nos est: pauperiores ante ceteros. Secunda vero: doctiores et bene morati ceteris praeferantur. Academia nostra, pro dolor, non habet certam pecuniae summam ad singulos annos, quae est causa cur numerus etiam discipulorum, quos admittere possimus, pro nostris facultatibus, quotannis mutetur. Non igitur omnes, qui hoc postulant, statim accipi possunt, sed malumus modum servare ne ipsi discipuli debeant impensa tolerare.

Nulla est apud nos scheda qua nomen detur. Humane igitur rogamus ut per litteras verba facias de te et de tua institutione, praesertim de operibus Graecis et Latinis quae hactenus perlegisti. Neque praetermittenda sunt consilia tua ad tempus futurum tam de studiis perficiendis quam de opere faciendo. Attente, amabimus, illa lege, quae proximis paginis continentur et quam rectissime vale.

Praefatio ad candidatos et discipulos

Regulae fundamentalis et Normae vitae communis

Vita in Academia