Bando di concorso: corsi estivi a distanza 2020

Quoniam hoc anno plerique in orbe terrarum aestivis itineribus impedientur, neque occasionem, ut linguis antiquis peregri incumbant, habituri sunt, Academiae Vivarii novi sodalibus placuit XX stipendia proponere eis, quicumque hac aestate nobiscum ope retis linguas litterasque antiquas discere cupiunt.

Quae stipendia universa hac ratione distribuentur:

  • V ad greges qui mense Iunio seu linguis seu litteraris discendis initium facient (idest greges F et I)
  • XV ad greges qui mense Iulio seu linguis seu litteraris discendis initium facient (idest greges C, D, E, L, M et G)

Si fusius de scholis legere cupitis, inspicite, quaesumus, hanc sedem: https://vivariumnovum.net/distance-learning.

Oramus igitur, quotquot hoc certamen adire student, ut epistulam commendatoriam una cum studiorum descriptione atque tessera, quae imaginem vestram referat personaeque fidem faciat, mittatis intra diem (a) 25 Iunii vel (b) 10 Iulii ad scholae-retiales@vivariumnovum.net et ut schedam hanc impleatis atque mittatis: https://vivariumnovum.net/distance-learning/form. Huius certaminis victores per litteras singulares intra diem (a) 27 Iunii vel (b) 15 Iulii nuntiabuntur.

Next Post Previous Post