Michaelis Angeli Granadae acroasis quae inscribitur: “Giorgio Gemisto Pletone e il Rinascimento italiano”

Die 8 Iunii huius anni hora 17:30 (GMT+2, Romae) Michael Angelus Granada (Università di Barcellona) acroasin Italice habebit ope retis emittendam quae inscribitur: “Giorgio Gemisto Pletone e il Rinascimento italiano”.

Acroasis habebitur Italice, at simul et ex tempore in latinum convertetur.

Quod consilium una cum moderatoribus Tusculani Lycei a “M. T. Cicerone” appellati eius rei causa inivimus, ut omnibus magistris officium suum per has, quae nunc premunt, condiciones fortiter et constanter praestantibus, pro viribus nostris subveniamus. Licebit autem omnibus interesse, qui huic argumento studeant.

Quo expeditius inter participes geratur disputatio, numerum auditorum constringere oportuit, quare, quisquis acroasin audire vult, ei usque ad horam III eius dei nomen dare licet. Quod ubi factum erit, ordinatoribus conventus admissio approbanda erit, ergo oramus vos ut, nomine dato, nuntium admissionis exspectetis.

Conventus celebrabitur per forum retiale nomine ZOOM, quaesumus igitur, accedite ad sedem infra subscriptam ut nomen dare possitis: Nomen da


Previous Post