Eusebii Tóth acroasis “de Catulli vita et carminibus”.

Die XVII Apr. huius anni hora VI (GMT+2, Romae) Eusebius Tóth acroasin Latinam habebit ope retis emittendam de Catulli vita et carminibus.

Quod consilium una cum moderatoribus Tusculani Lycei a “M. T. Cicerone” appellati eius rei causa inivimus, ut omnibus magistris officium suum per has, quae nunc premunt, condiciones fortiter et constanter praestantibus, pro viribus nostris subveniamus.

Quo expeditius inter participes geratur disputatio, numerum auditorum constringere oportuit, quare, quisquis acroasin audire vult, ei usque ad horam IV eius dei nomen dare licet. Quod ubi factum erit, ordinatoribus conventus admissio approbanda erit, ergo oramus vos ut, nomine dato, nuntium admissionis exspectetis.

Conventus celebrabitur per forum retiale nomine ZOOM, quaesumus igitur, accedite ad sedem infra subscriptam ut nomen dare possitis: Iscrizione alla conferenza

Si quid aliud scire cupitis, litteras mittite, sultis, ad hanc inscriptionem electronicam: convegni@vivariumnovum.net.


Next Post Previous Post