Ignatii Armella Chávez acroasis “de Sallustii mente ac stilo”.

Die XIV Apr. huius anni hora VI (GMT+2, Romae) Ignatius Armella Chávez acroasin Latinam habebit ope retis emittendam de Sallustii mente ac stilo.

Quod consilium eius rei causa una cum moderatoribus Tusculani Lycei a “M. T. Cicerone” appellati inivimus, ut omnibus magistris officium suum per has, quae nunc premunt, condiciones fortiter et constanter praestantibus, pro viribus nostris subveniamus. Haec autem oratio prima erit qua de litteris et scriptoribus antiquis potissimum tractabitur.

Quo expeditius inter participes geratur disputatio, numerum auditorum constringere oportuit, quare, quisquis acroasin audire vult, ei usque ad horam IV eius dei nomen dare licet. Quod ubi factum erit, ordinatoribus conventus admissio approbanda erit, ergo oramus vos ut, nomine dato, nuntium admissionis exspectetis.

Conventus celebrabitur per forum retiale nomine ZOOM, quaesumus igitur, accedite ad sedem infra subscriptam ut nomen dare possitis: Iscrizione alla conferenza

Si quid aliud scire cupitis, litteras mittite, sultis, ad hanc inscriptionem electronicam: convegni@vivariumnovum.net.


Next Post Previous Post