Conventiculum de cultu Graecorum Romanorumque apud Hispanos
Ante hos paucos dies trecenti ferme professores undecumque Hispaniae oriundi Emeritam Augustam convenerunt ut partem conventiculi de cultu atque humanitate antiquorum caperent, quod vulgo Jornadas de cultura clasica inscribitur. Hunc quidem conventum Antonius Amador et Emilius Canales, una cum suis commilitonibus in consociatione quae vulgo Cultura Clasica appellatur, pro suo studio ac sedulitate erga maiorum cultum quotannis eo utique consilio instituere consueverunt, ut quislibet antiquitatis cultor novissima consilia ad haecce studia pertinentia auditum veniat. Inter nonnullos alios, hoc anno Christophorus Rico de libro ad linguam Graecam communem ediscendam, qui Polis inscribitur, et Georgius Molina, Archaeologiae peritus, de pelliculis quibusdam ad effosionum recentissima inventa melius divulganda locutus est.
Etiam Aloisius Miraglia, comitantibus tribus Academiae sodalibus, die VII mensis Maii illuc se contulit, qui quidem de, W. H. D. Rouse, docto viro in Anglia et egregio in primis institutionis antiquae propugnatore, orationem coram participibus haberet. Post hanc acroasin perfectam, qua non modo notitiam auctoris, sed praecipue exemplum ipsius docendi rationum propositum erat ostendere, occasio data est ut participes conventus veteres urbis parietinas lustrarent necnon Museum rerum Romanarum, quod hinc insigne habetur, quod ita ad rationes architectandi Romanorum est adstructum, ut propius ad verum aedificium e maiorum memoria revocatum quam ad Museum nostrae aetatis accedere videatur. Deinde ipsius diei vesperi ad cenam lautam opiparamque accubuimus cum amicis conversaturi, et cum iis, quibus iampridem familiariter utimur, et cum nuperrime notis. Denique die insequenti, sodalibus salutatis, Hispalin tendendum fuit unde Romam avolaremus, memoriam tam pulchrae terrae tamque iucundae commorationis alto in pectore servantes.
<< retro